BIBLENOTE BOOKS Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ

Isaiah    Esaïe    ÀÌ»ç¾ß    old    ( 66 Chapters )

Douay-Rheims ¿µ¾î¼º°æ    King James ¿µ¾î¼º°æ    Louis Second ºÒ¾î¼º°æ    Martin Luther µ¶¾î¼º°æ    Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ

Ch. 1 1 visio Isaiae filii Amos quam vidit super Iudam et Hierusalem in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda
Ch. 2 1 verbum quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Hierusalem
Ch. 3 1 ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
Ch. 4 1 et adprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur tantummodo vocetur nomen tuum super nos aufer obprobrium nostrum
Ch. 5 1 cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei
Ch. 6 1 in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant implebant templum
Ch. 7 1 et factum est in diebus Ahaz filii Ioatham filii Oziae regis Iuda ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum contra eam et non potuerunt debellare eam
Ch. 8 1 et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare
Ch. 9 1 primo tempore adleviata est terra Zabulon et terra Nepthalim et novissimo adgravata est via maris trans Iordanem Galileae gentium
Ch. 10 1 vae qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scripserunt
Ch. 11 1 et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius ascendet
Ch. 12 1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me
Ch. 13 1 onus Babylonis quod vidit Isaias filius Amos
Ch. 14 1 prope est ut veniat tempus eius et dies eius non elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur advena ad eos et adherebit domui Iacob
Ch. 15 1 onus Moab quia nocte vastata est Ar Moab conticuit quia nocte vastatus est murus Moab conticuit
Ch. 16 1 emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion
Ch. 17 1 onus Damasci ecce Damascus desinet esse civitas et erit sicut acervus lapidum in ruina
Ch. 18 1 vae terrae cymbalo alarum quae est trans flumina Aethiopiae
Ch. 19 1 onus Aegypti ecce Dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et movebuntur simulacra Aegypti a facie eius et cor Aegypti tabescet in medio eius
Ch. 20 1 in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam
Ch. 21 1 onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili
Ch. 22 1 onus vallis Visionis quidnam tibi quoque est quia ascendisti et tu omnis in tecta
Ch. 23 1 onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis
Ch. 24 1 ecce Dominus dissipabit terram et nudabit eam et adfliget faciem eius et disperget habitatores eius
Ch. 25 1 Domine Deus meus es tu exaltabo te confitebor nomini tuo quoniam fecisti mirabilia cogitationes antiquas fideles amen
Ch. 26 1 in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
Ch. 27 1 in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est
Ch. 28 1 vae coronae superbiae ebriis Ephraim et flori decidenti gloriae exultationis eius qui erant in vertice vallis pinguissimae errantes a vino
Ch. 29 1 vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt
Ch. 30 1 vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum
Ch. 31 1 vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis quia multae sunt et super equitibus quia praevalidi nimis et non sunt confisi super Sanctum Israhel et Dominum non requisierunt
Ch. 32 1 ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt
Ch. 33 1 vae qui praedaris nonne et ipse praedaberis et qui spernis nonne et ipse sperneris cum consummaveris depraedationem depraedaberis cum fatigatus desiveris contemnere contemneris
Ch. 34 1 accedite gentes et audite et populi adtendite audiat terra et plenitudo eius orbis et omne germen eius
Ch. 35 1 laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium
Ch. 36 1 et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas
Ch. 37 1 et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini
Ch. 38 1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
Ch. 39 1 in tempore illo misit Marodach Baladan filius Baladan rex Babylonis libros et munera ad Ezechiam audierat enim quod aegrotasset et convaluisset
Ch. 40 1 consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester
Ch. 41 1 taceant ad me insulae et gentes mutent fortitudinem accedant et tunc loquantur simul ad iudicium propinquemus
Ch. 42 1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet
Ch. 43 1 et nunc haec dicit Dominus creans te Iacob et formans te Israhel noli timere quia redemi te et vocavi nomine tuo meus es tu
Ch. 44 1 et nunc audi Iacob serve meus et Israhel quem elegi
Ch. 45 1 haec dicit Dominus christo meo Cyro cuius adprehendi dexteram ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum vertam et aperiam coram eo ianuas et portae non cludentur
Ch. 46 1 conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et iumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem
Ch. 47 1 descende sede in pulverem virgo filia Babylon sede in terra non est solium filiae Chaldeorum quia ultra non vocaberis mollis et tenera
Ch. 48 1 audite hoc domus Iacob qui vocamini nomine Israhel et de aquis Iuda existis qui iuratis in nomine Domini et Dei Israhel recordamini non in veritate neque in iustitia
Ch. 49 1 audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis mei
Ch. 50 1 haec dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestrae quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram
Ch. 51 1 audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis
Ch. 52 1 consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus
Ch. 53 1 quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
Ch. 54 1 lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus
Ch. 55 1 o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum properate emite et comedite venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac
Ch. 56 1 haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur
Ch. 57 1 iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus
Ch. 58 1 clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum
Ch. 59 1 ecce non est adbreviata manus Domini ut salvare nequeat neque adgravata est auris eius ut non exaudiat
Ch. 60 1 surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est
Ch. 61 1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem
Ch. 62 1 propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur
Ch. 63 1 quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra iste formonsus in stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae ego qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum
Ch. 64 1 utinam disrumperes caelos et descenderes a facie tua montes defluerent
Ch. 65 1 quaesierunt me qui ante non interrogabant invenerunt qui non quaesierunt me dixi ecce ego ecce ego ad gentem quae non vocabat nomen meum
Ch. 66 1 haec dicit Dominus caelum sedis mea et terra scabillum pedum meorum quae ista domus quam aedificabitis mihi et quis iste locus quietis meae

Douay-Rheims ¿µ¾î¼º°æ    King James ¿µ¾î¼º°æ    Louis Second ºÒ¾î¼º°æ    Martin Luther µ¶¾î¼º°æ    Vulgate ¶óƾ¾î¼º°æ